Latin
Cap. CCII
Edward Wotton, De differentiis animalium 463-2
Unproofread scanNot analysed yet
B teris maior: pennae breuiores, crura recta, ingressus celsior: in fronte macula quodam diademate candicans: multum etiam nitore à uulgo defferunt. Mira plebei circa eum obedientia: cum procedit, unà est totum examen: circaque eum conglobatur, cingit, protegit, cerni non patitur: &se quaeque proximam cupit esse, &in officio conspici gaudet. Reliquo tempore cum populus in labore est, ipse opera intus circuit similis exhortanti, solus immunis. Procedit foras non nisi migraturo examine. Non unus in quoque examine dux tantummodo est, sed plures, ut Aristoteles author est: peritque examen, si duces uel non satis habeantur, uel plures quàm satis: distrahunt enim examen. Plinius uero, Reges, inquit, plures inchoantur ne desint: postea ex his soboles cum adulta esse coepit, concordi suffragio teterrimos ne C cant, ne distrahant agmina. Reges nunquam prodeunt foras, uel, ut pascan tur, uel alia causa, nisi uniuersa cum plebe, ut cum migratur: tunc enim reli quae omnes circa ipsum glomerantur, uti modo diximus. Et ubicunque ille consedit, ibi cunctarum castra sunt. Et si cum pergunt, rex ipse forte aber rarit, omnes inquirere odoratumque sagaci persequi ducem donec inueniant accepimus: gestari etiam eum à plebe, cum uolare non potest: &si perierit omnes interire: uel si aliquandiu manserint, fauos quidem conficere, sed niel nullum: nec fieri posse, quin breui omnes pereant. Semperque duce prehen so totum tenetur agmen, amisso dilabitur, migrantque ad alios. Esse utique sine rege non possunt: inuitae autem interimunt eos cum plures fuere. Fuc magnitudine duces aemulantur, inquit Aristoteles: quòd si aculeum quoDque haberent, duces utique essent: &Columella, Fucus, inquit, genus est amplioris incrementi similimum apis. Plinius quoque, Maiores sunt apibus fuci, &sine aculeo, uelut imperfectae apes. Quamobrem cum ea sint magnitudine, alueis aliqua intertexunt nonnulli, quo apes subire possint: fucautem ut grandiores nequeant. Manent fuci magna temporis parte in alueis: (neque enim hoc genus nisi uere conspicitur:) cúmque exeunt, effe runt sese fusim in sublime gyroque uolitant, &quasi exercitium faciunt: quod ubi satis iam fecerint, redeunt domum &epulis perfruuntur. Gigni fucos seorsum dicitur, si dux uiuit: sed si obiit, in apum loculamentis orir ex ipsis apibus, atque hos fieri animosiores: quocirca aculeatos uocari, quan uis aculeo careant: animo nanque feriendi, non potestate hoc meruerunt. Fuci, inquit Aristoteles, nullum est inter apes munus, sed, ut ait Vergilius, E ignauum fucus pecus &immune, sine industria fauis assidens: nam neque alimenta congerit, &ab aliis inuecta consumit: uerum si pauci adsunt fuci, nonnihil praestant commodi: reddunt enim apes in opere solicitiores.