Latin
Cap. CCII
Edward Wotton, De differentiis animalium 464
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt tamen qui fucos &per se fingere fauos eodem in alueo, &cum api bus negotium conficiendi faui partiri dicant: uerum mellificandi nullam habere facultatem: sed uesci tum eos, tum eorum pullos melle quod apes fecerint. Haec fere Aristoteles: ueruntamen, ut Columella author est, ad procreationem sobolis conferre aliquid hi fuci uidentur: insidentes seminibus, quibus apes figurantur. Itaque ad fouendam &educandam nouam prolem, familiarius admittuntur: exclusis deinde pullis extra tecta proturbantur. Et Plinius, Sunt autem fuci, inquit, sine aculeo imperfectae apes, nouis-F simaeque à fessis &iam emeritis inchoatae, serotinus foetus, &quasi seruitia uerarum apum. Quamobrem imperant iis, primosque in opera expellunt, tardanteis sine clementia puniunt: neque in opere tantum, sed in foe tu quoque adiuuant eas, multum ad calorem conferente turba: certe quo maior fuerit multitudo, eò maior fiet examinum prouentus. Cum mella coeperint maturescere, abigunt eos, multae singulos aggressae trucidant. Et si prouentus desperatur, tunc &fucos abigunt. Proprium furibus genus es se aliqui existimauere, inter apes grandissimis, sed nigris, aluoque quàm apis utilis ampliore, ita appellatis, quia furtim deuorent mella. Furis sicuti &fuci nullum est in apum opere munus, sed caeteris quibuscum uiuunt, iniuriam faciunt: nam fur ipse si quando in alienos fauos surripere ingressum potuerit, adeo in satietatem repletur ut nequeat auolare, sed ante alueum uolutetur. Itaque non impune semper haec faciunt: nam deprehensi interdum à bonis apibus occiduntur, sicuti &fuci. Apes unicolores magis sunt quàm crabrones aut uespae. Optimae breues uariaeque &in rotunditatem compactiles: deteriores longę, crabronibus uespisue similes: etiamnum de terrimae ex iis pilosae. Minores illae officiosiores maioribus sunt: pennae his detritae, color nigricans, &quasi combustae essent. At maiores nitidae uenustaeque sunt more otiosarum mulierum. Peripateticae sectae conditor Ari stoteles in iis libris quos de animalibus conscripsit, apum siue examinum genera complura demonstrat: earumque alias uastas sed glomerosas, casdemque nigras &hirsutas alas habentes: alias minores quidem, sed aeque H rotundas &infusci coloris, horridique pili: alias magis exiguas, nec tam ro tundas, sed obesas tamen &latas, coloris meliusculi: nonnullas minimas gra cilesque &acuti aluei, ex aureolo uarias atque leues. Eiusque authoritatem sequens Vergilius, maxime probat paruulas, oblongas, leues, nitidas, Ardentes auro, &paribus lita corpora guttis, moribus etiam placidis: nam quanto grandior apis, atque etiam rotundior, tanto peior: si uero &senior, maxime pessima est. Haec Columella. Differunt inter se apes parentibus natae urbanis, &quae rustico montanoque uictu educatis prodierint: sunt enim syluestres horridiores aspectu, &iracundiores &minores, sed opere ac labore praestantiores. In Ponto sunt quaedam A albae, quae bis in mense mella faciunt.