Latin
466.5 to 466.6
Edward Wotton, De differentiis animalium 466.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Gau dere plausu atque sonitu apes uidentur, quapropter tinnitu aeris aut fictilis conuocari eas in alueum aiunt: quanquam incertum est an audiant: &uo luptaténe, an formidine ita faciant. Hyeme conduntur, adeo ut nec cibum sibi appositum gustare uideantur. Et si qua erepserit, ieiuna spectatur uentre translucente, nulloque penitus contento quod manifestum sit. Conduntur à Vergiliarum occasu usque ad uer inquit Aristoteles: Plinius autem, latent ultra exortum, ait, adeo non ad ueris initium, nec ut quisque in Italia de alueis existimat: ante fabas florentes non exeunt ad opera &labores. Columella, post confectam, inquit, brumam diebus ferè quadraginta, quicquid est repositi mellis (nisi liberalius à curatore relictum sit) consumunt apes: &saepe etiam uacuatis ceris usque in ortum Arcturi, qui est ab idibus Februariis, ieiunae fauis accubantes torpent more serpentum, &quiete sua spiritum A conseruant. Post hoc tempus cum diei permittit hillaritas, procedere audent in pascua: nam ab ęquinoctio uerno sine cunctatione iam passim uagantur, &idoneos ad foetum decerpunt flores atque intra tecta comportant.