Latin
467.1 to 467.4
Edward Wotton, De differentiis animalium 467.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Duodequinquagesimo die ab aequinoctio uerno, cum sit uergiliarum exortus, circa V. idus Maij incipiunt examina uiribus &numero augeri. Singulis deinde muneribus se distribuunt apes, ut aliae ex floribus conuehant: aliae mel, aliae erithacen, aliae extruant &poliant fauos: aliae aquam importent ad cellas, &cum melle temperent. Gerulae secundos flatus captant: iuxta uero terram uolant in aduerso flatu uepribus hebetato. Nullum his tempus certum consuetumque est quo operari incipiant: sed si rebus abundent ne cessariis, beneque degunt, aestiuo potissimum tempore opus aggrediuntur, &quandiu serenum sit assidue operantur: nullusque cum per caelum licuit, otio perit dies. Socias quoque otiosas &desides ac minus parcas pellere, in more apibus est. Apum seniores intus operantur: hirtioresque morae domesticae ratione sunt: adolescentes foris negotium exercent, &ea quae res exigit portant, leuioresque sunt, labore hirsutie detrita. Praesagiuntque apes &hyemem &imbres: cuius rei indicium est, quòd non uolant: sed se reno adhuc, in alueo uolutantur: quo apiarij hyemem expectant. Tempore matutino omnes silent, donec una gemino aut triplici bombo excitet o mnes: tum uniuersae ad opus prouolant. Cumque redierint, primum item tumultuant, paulatimque minus subinde strepunt, dum una circumuolitanC do susurret, quasi dormiendum praecipiat: tum repente omnes conticescunt. Dignoscitur examen ualere susurri frequentia, &exeundi ingrediendique agilitate: hilaritate praeterea &nitore sanitas aestimatur. Cum migrandum est, uox solitaria &peculiaris quaedam aliquot ante diebus intus mittitur &biduo aut triduo paucę circa alueum uolant. Ab exortu autem uergilia rum ad solstitium, quod fit ultimo mense Iunio, ut tradit Columella, fere examinantur alui: quo tempore uehementius custodiri debent, ne nouae sobo les diffugiant. Vita apum anni sex: nonnullae etiam septem possunt comple plere. Quòd si exame nouem aut decem annos durauerit, prospere actum esse existimatur. Efferunt foras uita in alueo defunctos: &caetera mundissimum omnium hoc animal est.