Latin
473.5 to 473.6
Edward Wotton, De differentiis animalium 473.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Exsiccat mel calfacitque secundo ordine: insignem habet abstergendi uim, aluum ciet, ora uenarum aperit, in sordida ulcera sinusque utiliter infunditur. Co H ctum minus acre mordaxque efficitur: minus aluum mouet, carnem glutinat. Et mellis praeterea natura talis est, ut putrescere corpora non sinat: fau cibus, tonsillis, anginis, omnibusque oris desideriis, collutum gargarizatum. ue utilissimum. Iam uero peripneumonicis, pleureticis, decoctum: auxiliatur tussi, urinam ciet, à serpente percussis medetur: &contra uenena fungo rum, &rabiosi canis morsus linctum aut potum proficit. Crudum tamen aluum inflat, tussim lacessit, fastidium creat: quamobrem despumati usus aptior est. Mel auribus instillatum, cum rosaceo, ut inquit Plinius, ut uero Dioscorides cum fossili sale trito, aurium sonitui &dolori prodest. Lendes &foeda capitis animalia necat: &oculis per se inutile aliqui arbitrantur: rursus Arursus quidam angulos exulceratos melle tangi suadent. Diximus mellis uenenati genera: contra quod utuntur melle in quo apes sint mortuae. Idem potum in uino remedio est uitiorum, quae cibo piscium gignuntur. Mel item utilissimum oculis &auribus, in quo sunt apes mortuae.