Latin
Cap. CCV
Edward Wotton, De differentiis animalium 474
Unproofread scanNot analysed yet
Est in iis quae circa Hircaniam sunt regionibus bestiola quaedam uolucris (anthredonem appellant) ape paulo minor, caetera multum similis, quae in montanis plurimum uictitat, floribusque omnis generis alitur. In cauis autem saxis, aut arborum latebris fauos sibi construit, succumque nobilissimum ibi cogit: qui dulce dine melli nostro haud multum cedat. 1 Aliarumque tum herbarum tum fruticum, &c. Quae herbae, qui frutices, quaeque arbores in apiariis conserendae sint, ut mel fiat quàm probatissimum, docent rei rusticae scriptores, ac in primis Palladius. 2 Optimum hybleum, &c. Plinius: Atticę regionis hic, &Siculae, Hymetto, &Hybla ab locis, mox Calydne. Mel corsicum, inquit Plinius, asperrimum habetur. Aliter lib. 5 histor. animalium habetur: melius mel autumnale est, nisi forte mendosa sint exemplaria De cera &propoli.