Latin
486.1 to 486.4
Edward Wotton, De differentiis animalium 486.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
concipiant, ut Caecilius in commentariis reliquit: uis ea annua est. Vocatur E &rhagion acino nigro similis, ore minimo sub aluo, pedibus breuissimis 11 tanquam imperfectis, incessu tamen uelocissimo. Dolor à morsu eius, qua 12 lis à scorpione, urina similis araneis textis. Idem erat asterion, nisi distin „gueretur uirgulis albis. Huius morsu genua labefactantur: sopor hominem corripit pariter &horror. Peior utroque est coeruleus lanugine nigra hirsutus, caliginem concitans, &uomitus araneosos, etiamnum deterior, à crabrone penna tantum differens: hic &ad maciem perducit. Tetragnathij duo genera habentur: peior, medium caput distinguente linea alba, &transuersa altera. Hic oris tumorem facit. At cinereus posteriore parte candicans, lentior: minime autem noxius, eodem colore, qui telas muscis in parietibus la tissime pandit. Vti uero Aëtius tradit tetragnatus phalangij species est, cor15 pore latiore &subalbido, pedibus scabris: duo illi in capite prominent tu-F bercula, alterum rectum, alterum latum, ut uideatur quidem ora habere duo, &maxillas quatuor. Locus ab hoc percussus subalbicans est, &uehemens in eo dolor: membrum uero ipsum ad articulos usque gracilescit. Corpus denique totum, ex alimento nullum sentit commodum: &post adeptam quoque sanitatem, immodicae infestant hominem uigiliae. Dysderi uocant alij, alij sphecium, phalangij genus uehementer rufum, uespae simile: huius morsus tumorem excitat, genua labefactat, nonnunquam &tremorem af ferens, quandoque &mortem. Inueniuntur messis tempore in leguminibus, cum manibus colliguntur, phalangia quaedam parua, specie cantharidi similia, colore flammeo. Ab huius morsu excitantur pustulae, quas Graeci φλυκτατας uocant: mens perturbatur: linguaque incondita profert, &ocu G li subuertuntur. Nascitur phalangius in eruo, inquit Plinius, bestiola aranei generis, si hyems aquosa sit. Inuenitur &in Persea arbore phalangium, cui 16 nomen cranocolaptes. In Perseae arboris frondibus (inquit Nicander) gignitur animalculum, phalenae papilionis specie, capite semper nutabundo, &uentre graui, spiculum in summo collo gestat. Hoc si quem percusserit, non longo post tempore certa sequitur mors. De phalangiis uero ita prodidit Aetius, Plura quidem sunt phalangiorum genera: sed quae fere ab aliis qui theriaca scripsere traduntur, sex numero existunt: rhagium scilicet myr mecium, lycos lupusue, cranocolaptes, sclerocephalus, &scolecium.