Latin
486.5 to 486.6
Edward Wotton, De differentiis animalium 486.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Quod rhagium uocatur, figura est rotunda, colore nigro, uuae nigrae acino similis, unde &nomen accepit rhagium: pedes habet utrinque breuissimos, &os sub medio uentre. Qui uero lupus appellatur, inter araneorum telas inuenitur, ubi muscas uenari solet, quibus pascitur. Corpus illi latum &rotundum: quae circa collum partes sunt, incisuram habent, &circa os tubercula tria enascuntur. Myrmecion praegrandi formicae similimum est: colore fuliginoso atroue. Huius corpori inserta sunt quasi astra, maxime uero circa dor sum. Cranocolaptes oblongus &colore uiridante, aculeum in collo gestat: quòd si in quem inciderit, ferit eas maxime quae circa caput sunt partes. Sclerocephalon caput habet, saxi duritie, &totius corporis lineamenta ani malculis illis quae lucernas circunuolant similia. Scolecion longiusculum est, IX. A est, &maculis quibusdam, praesertim circa caput, uariegatum. Phalangiorum species è quibus periculum praecauere expedit, hae sunt. Quae aute corum morsum sequuntur accidentia, communia sunt excessu defectuque discrepantia.