Latin
Cap. IX
Edward Wotton, De differentiis animalium 49
Unproofread scanNot analysed yet
Celsus hanc partem brachium uocat, eodem scilicet cum toto nomine. Manus χεὶρ ἢ ἄκρα καὶρ. ita enim fere uocat Galenus: nam zὶρ apud illum totum brachium significat. Nomina ista brachij non inconcinne expressit Ouidius lib. 1 Metamorph. Laudat digitosque, manusque, Brachiaque &nudos media plus par te lacertos. Palma θέναρ: partes habet palma (ex Aristotele &Celso) κάρπον &μετακάρπιον. Celsus has partes nominibus propriis non appellat, sed tantum primam palmae partem, &alteram palmae partem. Tertiam palmae partem addit Pollux πεκάρπιον, quod ante carpum est. G. Digiti, δάκτυλοι. Pollex ἀντιχεὶρ ἢ μέγας. index, λίχανος. medius, μέσος. minimus, μικρός. Nodus siue articulus κόνδυλος. Internodium, φάλαγέ ἡ σκηταλίς. Vola, θένας, ut utrunque significet θέναρ Aristoteli, totum scilicet &partem: uola etiam pedis pars concaua dicitur ex Plinio &Fest. Pomp. Manus partes uarie ab aliis explicantur: nam quibusdam βέναρ ea pars dicitur carnosa, quae in parte manus supina iuxta pollicem assurgit, &ad indicem usque: quae uero illi opposita est in eadem manus parte, ποθέναρ: pars uero exterior, ὀπισθέναρ: quae uero pars digitis proxime subest, στῆθος χειρὸς dicitur, à nonnullis haec pars ὑποθέναρ uocatur, &στηδος χειρὸς (quod &ἄνδηρον quoque dicitur) ea pars nominatur, quae post cauam manus partem ante metacarpium iacet: concauam uero manus partem κολλον χειρός uocant: alij κοτύλην, quae scilicet inter θέναρ &στῆτις χειρὸς sita est. Alij uero manum ita diuidunt: Totam uolam, id est partem manus internam, θναρ uocant, authoritate freti Hippocratis atque Honieri: externam uero, ὀπεθέναρ, ἤ κτόνας, ἢ πρς κάρπια, ἢ δῶρα: partem uero quae iuxta carpum sita στῆς χειρός dicunt: quae uero sub digitis, ταρσὸν, κράτος. De cruribus &earum partibus.