Latin
Cap. X
Edward Wotton, De differentiis animalium 49-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. X. Inferioris autem membri quod κόλον uocant, bipartita compactio, utrinTque à coxa dependens, crus est. Huius quod inter coxam &genu interiacet, foemur &foemen. Commune deinde foemori &tibię, quod articulum constituit genu est: cuius pars posterior, poples uocatur. Quod foris orbiculatum adiectum est, contegens eam quae ad genu est commissuram, patella uocatur &mola: tibia, quod gemino osse subiacet, cuius pars prior quae carnis expers est, crea, posterior sura appellatur: quae caro est neruosa. Postremum tibiae, quod utrinque extat, malleolus geminus in utroque cru re est. Quod deinde multiplici osse constat, pes est: cuius pars posterior, calx: prior discreta in digitos quinque est: media, plantae nomine explicatur. Reliquae partes ad earum quae in manu sunt similitudinem instructae sunt: plantae scilicet palmae, digiti digitis, ungues unguibus respondent. Partes exteriores hae sunt. C. Crus, σκέλος: ita uocatur hoc totum, quod ex foemore, genu, tibia, malleolis &pe de constat. Foemur foemen uocat Celsus, μηρός: unde foemoris internae partes παραμήρια dicuntur: &quae inter foemora sunt μεσομήρια. Genu χόνυ. Poples, καμπὴ, ἢ ἰσνύη, ἢ ἀγκύλη. Patella μύλη: alii ἐπιωυνίδα, ἤ ἐπιγονατίδα dicunt, uocatur &μυλακρὶς, ἢ ἐπιμελὶς, ἢ κίσας ἡ κόγχος. Ἐπιγονìs etiam musculum significat qui in genu reperitur. Tibia (crus uo catur à Celso) κνήμη, eodem scilicet cum toto membro nomine. Crea, ἀντικνήμιον. tibiam uocat hanc partem Celsus. Sura, γαστοροκνημία, γαστροκνῆμιον: quidam priorem partem κνήμην, poste riorem ἀντικνήμιον uocant. Malleolus, σφύρος. ἀστραγάλους quidam uocant, &latine talos. Sunt autem ἀστρατάλοι non partes illę extantes, sed qui intus à malleolis occultantur, ut inter ossa dicimus. Pes, πους, βάσις. Quod post malleolos &talum est, id totum pes uocatur. Calx πτέρ να. Pedis partes uariè distinguuntur: etenim ut quibusdam placet, prior pedis pars à malleolis ad digitos usque τάρος uocatur: interiora malleolis ad magnum usque digitum pedibus sese quasi aspicientibus πέδιον: quod sub hoc statim in imi pedis medio habetur, κεῖλον ποδὸς, id est pedis concauum dicitur, latine uola. Infimum autem, quo terram contingimus &calcamus, πέλμα est. Pars uero ea quae post cauum pedis iuxta digitos E attollitur, σῆσθος πιδὸς, ἡ προσῆθις dicitur.