Latin
Cap. X
Edward Wotton, De differentiis animalium 50
Unproofread scanNot analysed yet
Sequuntur deinde δάκτυλει, id est digiti pedis quinque numero. Alij uero superiorem pedis partem totam, quae ante digitos est, quae scilicet ex neruis &ossibus constat, πειδιον uocant: ἢ ὄρος, ἤ πολυόστεον, cuius priorem par tem, quae digitis proxima est, τάρσον uocant: posteriorem pedis partem πτορναν, id est cal cem: inferior pars tota, τυλώμα, id est uestigium, quod scilicet carnosum est &inferius solum attingit. Galenus uero τάρον eam pedis partem uocat, quae malleolis proxima est: quae ex septem ossibus constat, uti infra apertius explicabitur: inter ossa &illi manus parti respondet, quae καρπὸς dicitur: πεδον uero, quae illi proxima est, quae ex quinque ossibus constructa est: quibus adiunguntur pedis digiti, &metacarpio in manu respondet. Itaque constat à Celso plantam uocari, quae ex utraque hac parte constat: sicut in manu palmam, quae &κάρπον continet, &μετακάρητον, ut modo dictum est.