Latin
Cap. XI
Edward Wotton, De differentiis animalium 51
Unproofread scanNot analysed yet
Malleoli situm imitantur aurium: quippe qui latera teneant imi cruris, quomodo aures iunctae lateribus capitis habentur. Brachia è latere corporis dextro sinistroque dependent, atque se intro flectunt: ita ut homini potissimum crurum &brachiorum deuexa, (κυρτὰ Graeci uocant) aduer sa inter se sint. Et brachiorum prior ea pars sit, quae à pectore est: posterior uero, quae ab scapulis: sicuti interior quae ad latus tendit: exterior quae ab eo recedit: quod ad omnes articulos pertinere etiam patet. Sensuum autem partes sensorias, oculos dico, nares &linguam, eodem scilicet in priorem partem spectantes habemus. Auditus uero sensoriam partem, id est aures, a latere, eodem in orbe quo oculos. Ita partes exteriores collocatae atque dispositae sunt, nominanturque praecipuae: &cognitae per usum situmque B euidentiorem habentur. De partibus interioribus, &primo de capitis partibus.