Latin
Cap. XII
Edward Wotton, De differentiis animalium 51-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XII. Vnc interiorum ordinem persequemur. Primùm igitur cerebrum ca Npitis priorem obtinet partem: non modo in homine, uerum in caete ris etiam animalibus, quibus ea pars data est: omnibus autem in iis est, quę sanguinem obtinent, &ob eam rem ὕαιμα, id est sanguinea appellantur: ex caeteris fere nullum habet, nisi per proportionem, ut ea quae μαλάκια, id est mollia nomine speciali nuncupantur: ipsum ambiunt membranae duae quas μήνητας Graeci dicunt: altera crassior &solidior, ossi caluae adhaerens, quam σκληρὰν, id est duram uocant: altera χρροειδὴς dicta, quae interior est: &cerebri C ipsum attingens, infirmior &rubicundior. Bipartitum omnium anima lium cerebrum est, postremumque iungitur, quod cerebellum uocatur, quod spinali medullae continuum est: duriusculum, hoc est &colore sufflauo. Cerebrum omnibus priuatum sanguine est, nec uenam intra se ullam conti net: omniumque corporis partium frigidissimum sentitur, uel ad tactum, ai Aristoteles, Galenus pernegat: cute tamen frigidius ipsum asserit, quae mnium animalis partium, quod ad caloris frigorisque sensum attinet, ueluti norma est. Ex cerebro ipso paria neruorum oriuntur septem, quas συρυγίας uocant, qui in secandi arte periti sunt. (iis quę ad nares feruntur minime connumeratis: neque enim haec neruorum more producuntur, nec extra caluam excunt.) Et primi quidem paris nerui prodeunt, unus dextra, &alter siniD stra, crassitudine notatu digna, &ferè omnium neruorum mollissimi. Hi ue luti radices quaedam oculorum uidentur: uterque enim ex priore cerebri parte prodiens, atque in aduersum sibi oculum subiens, in latum sese explicat: ipsumque qui in oculo est, uitreum humorem in orbem sphaere modo ambit: membranamque (siue tunicam dicere malis) efficit, quę ἀμαιβληστροειδὴς dicitur, id est retiformis. Solis hisce neruis antequam in oculos inserantur, sensibi lis quidam meatus inest: unde ipsos quidam, non neruos, sed πέρους, id est mea tus appellarunt, alij neruos opticos, quasi dixeris uisiuos. Alterum post hoc neruorum par est, in musculos qui oculos mouent distributum: puriores multo sunt hi, tenuioresque iis quos modo memorauimus. His adiacet tertium par.