Latin
514.5 to 514.6
Edward Wotton, De differentiis animalium 514.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
habent enim ouum primo indiscretum, mox discretum in plura: &pariunt omnia im-H perfecta more ouiparorum piscium. In sepiis &lolliginibus uulua ita articulata est, ut bifida cernatur: at polyporum ouum simplex uidetur, ob uteri formam, quae specie rotunda conglobataque est. Differunt foeminae à maribus, quòd in mare meatus quidam subditus gulae à cerebro in ima aluei pertendit, idque ipsum ad quod fertur speciem mammae imitatur: in foemi na duplex idem illud supraque positum habetur. utroque tamen in sexu corpuscula quaedam subrubra parti eiusmodi subiuncta spectantur. Mollia fere tota carnosa &tactui cedentia sunt: nihil enim ossis, nihil ferè terreni ha bere discretum uidentur, quod dignum effatu sit: ne tamen corpus eorum A facile pereat, naturam inter carnem &neruum obtinent. mollis enim ut ca ro, sed intendi potest ut neruus. Fissilis autem caro eorum est, uerum non per directum, sed in anfractum: cuteque omnibus intecta est, uti modo dictum est: quaedam etiam ueluti capillamenta in corpore omnium habentur.