Latin
515.1 to 515.4
Edward Wotton, De differentiis animalium 515.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Se piae quoque &lolligini &lollio partes durae ac solidae intus per dorsum &corporis prona continentur, quas non eodem appellant nomine: sed quod insertum sepiis est, sepium uocant, quod lolliginibus &lolliis, ficos, id est, gla diolum, uti infrà explicabitur. At polypis nihil huiuscemodi solidum intus, sed circa caput cartilaginosum quiddam est, quod senescentibus indurescit. Mollia omnia eodem modo coeunt: oribus enim inuicem admotis, complexuque mutuo brachiorum libidinem explent. sic enim coniungi necesse est, quoniam natura exitum excrementi prope os inflectendo adduxerit, ut antea dictum est. Pariunt ea sui corporis parte, quę fistula dicitur, qua &coire ea nonnulli arbitrantur. Polypi in terram uerso capite coeunt: reliqua mollium tergo, inquit Plinius, ut canes. Verno tempore pariunt, &sepia in primis. pariunt autem oua imperfecta: quae ut tueantur, plurimum lentoris unà cum foetu emittunt. augentur oua omnium, &accrescunt more uermium. Ouum habent omnia candidum, quod tempore arenidum eua dit, ueluti &illud quod crustata edunt. Sed cum genus omne crustatum sibi iuncta contineat oua, itaque foueat, polypus &sepia &reliqua generis eiusdem, oua quae pepererint, absoluta fouent. Huius generis mas sub partu oua quae foemina ediderit, persequitur suum semen aspergens: reddunC turque eorum oua tanquam glutino cohęrentia, (id quod non nisi in sepiis uisum adhuc est, uerum in reliquis eiusdem generis id fieri ratio est:) &quae uitale id uirus contigerint, ex iis enascuntur animalcula, quemadmodum de piscibus dictum est. Mollia sensibus praedita esse omnibus constat: iam enim sepiae &polypi odore escarum allectati capiuntur: neque eisdem saporibus omnia delectantur. Egenere mollium nullum est, quod uel uocem uel sonum emittit naturalem. Mollia omnia carniuora sunt, &sola carne uescuntur. Lolligines nanque atque sepiae pisces uel maiores euincunt. Polypi conchulis maxime uescuntur. Praestant mollia cum grauida sunt, ut lolligines, sepiae, polypi. Durae carnis hoc genus est, concoctu difficile, nonnihil salsedinis particeps.