Latin
515.5 to 515.6
Edward Wotton, De differentiis animalium 515.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
At si probe concoquatur uberius alimentum corD pori praebet, sed crudi humoris plurimum creat: succumque crassum &tenacem. Venerem concitare mollia in cibo, prodidit Diocles, maxime uero polypos. 1 Fistulam, &c. Videtur. Theodorus in hoc Aristotelis loco, atque etiam Plinius, fistulam hanc polypo tantum tribuere, &sane per obscure pronuntiat haec Aristoteles: sed longe aptius eadem in lib. de respiratione explicat, ubi aperte mollibus omnibus Hunc humorem pro sanguine his inesfistulam ante cerebrum inesse ostendit. 2 se sentit Plinius. 3 Admota potius tergo, πρὸς τὰ πρανῇ μᾶλλον. 4 Continetur tunica, &c. Tunicam hanc in polypo μῆκωνα uocat Athenaeus. Cap. CCXAV. De polypo. POlypus è mollium genere animal, ab aliis mollibus hoc praecipue differt quod eius alueus (quem caput polypi uocant nonnulli) paruus est &cru ra praelonga: cum caeteris ediuerso, alueus amplus est, crura breuia. Haec po E lypo, ut &aliis, octona (sed quatuor quę in medio sunt maxima) quibus mai nuum loco pedumque utitur. Nam duobus quae supra os sita sunt, cibum ori 2 admouet: ultimo uero, quod &acutius &solum albicans est, &parte sui extrema bifurcatum dorsoque adnexum in coitu utitur.