Latin
FERENTIIS LIBER X
Edward Wotton, De differentiis animalium 520-2
Unproofread scanNot analysed yet
ingrediendi. Ipsa autem inter se discrepant, quatenus lolligo longior, se Lollius, Τευ θές. C pia latior est: lolligine uero longe grandior, qui lollius nominatur: sed se pias quoque aliquas in bina augeri cubita notum est. Sepiae, lolligini, &lol lio durum quiddam, ut diximus, ac solidum intus per dorsum &corporis prona continetur, quod non eodem appellant nomine: sed quod insertum Sepium, sepiis est, sepium uocatur: quod lolliginibus id ἔιφος, id est, gladiolum. Diffe Σηπίον. runt enim qua sepium robustum latumque est, inter spinam &os median2iτος prae se ferens naturam, fungosam intra se complectens &friabilem cor Gladiolus. pulentiam. Gladiolus arctior &cartilaginosior est. Forma etiam discrepant, pro alueorum modo quibus inserta continentur. Sepiae quoque lolligines &lollij peculiares binas sortiuntur promuscides, longas, asperiusculas, quibus capiunt &ad ora admouent cibos: iis etiam quoties tempestates urgent, D ad saxa aliqua adhęrentes, se ueluti anchoris iactis stabiliunt. Non simili ut polypi modo constant, quoniam uim nandi tantummodo habent, cum po lypi uel ingredi possint: habent enim pedes exiguos &breues, supra dentes, senos, eorumque duos nouissimos maiores: reliquos autem octonorum duos infrà, omnium maximos. Pinnula quae alueum circundat, sepiae angusta, quae lolligini latior est. Inter marem &foeminam tam in lolliginum quàm 1 sepiarum genere, hoc interest, quòd foemina intestina continet duo ueluti mammas, quae si aluo dissecta inspectes, facile uideris: mas omnino iis ca2 ret. Et praeterea sepia mas uarius magis quàm foemina, dorsoque atriore est: &partes omnes asperiores habet quam foemina, &lineis interuenientibus uarias, &caudam quoque acutiorem. Mas quoque iuuantior &fortior est, constantiaeque maioris. cum enim sepia icta est tridente, mas foeminam adiu E uat: foemina mare percusso, fugam arripit. Foeminae uulua ita articulata est, ut bifida cernatur, &propterea oua gemina apparent.