Latin
FERENTIIS LIBER X
Edward Wotton, De differentiis animalium 521
Unproofread scanNot analysed yet
Qua habet sepia can dicantia, grandini similia, multa: atramentum quod uocant, sepia plurimum habet: quod in sepia aliter atque in aliis, infrà continetur ad aluum, &quà intestinum petere incipit superiora: meatumque suum eadem obuolutum habet membrana qua intestinum: atque idem foramen emittendi atramenti excrementique est, ea scilicet parte quae fistula uocatur, quae in supinis po sita est, uti antea dictum est. Coeunt sepiae &lolligines ora applicantes, &brachia inter se complectentes natantesque in aduersum: narem etiam dictam in narem inserunt. Parit foemina ea sui corporis parte quae fistula dicitur: qua &coire eas nonnulli arbitrantur. Fert uterum sepia uerno tempore, &cum primis uerno tempore parit. Parit &omnibus anni tempori bus, perseuerantque in edendo ouorum numero dies quindecim. Quoties autem ediderit oua, mas è uestigio sequens humorem foetificum ouis superinfundit: atque ita efficitur ut solidescant: incedere nanque coniugatim solent. Parit sepia iuxta terram ferè inter algas &arundines, &si quid agge stum tale iniectum sit, ut sarmenta aut lapides, aut quaelibet alia materiei congeries. Et quidem piscatores de industria fasces sarmentorum disponunt. Enititur aluum per interualla reprimens, inspergitque atramentum interposita quiete, utpote cum non nisi cum labore emittat. Qua quae sepiae e dunt, magnitudinem myrtorum magnorum, aut acinorum uuę minorum mox intra diem decimum capiunt &nigrescunt: emisso enim atramento parentis inficiuntur. Cohaerent etiam inter se ad speciem racemi cuncta, nec G facile alterum detrahi ab altero potest: mas enim humorem quendam mu cosum mittit, cuius lentore tenaciter oua sibi cohaerescunt, ac crescunt etiam ex hoc, cum primum edita candida sint atque exigua: mox atramento perfusa, nigra maioraque redduntur. Cum proles iam intus constiterit, tum rupta oui membranula, sepiolae excluduntur: quae si quis prole iam perfecta disciderit oui membranam, stercusculum emittunt, suumque prae metu co lorem immutant ex candicante in rubriusculum. Sepiis uiuendi spatium breue: nam, exceptis paucis, biennium non complent. Sepias tamen nonnunquam in bina augeri cubita notum est. Mollium astutissima sepia est. sola haec suo utitur atramento non modo cum metuit, uerum etiam abscon H dendi causa: &cum progressa paululum se ostenderit, redit in atramentum uenatur etiam suis illis praelongis praetenturis, non solum paruos pisciculos, sed mugiles etiam saepius: &maiores quoque nonnunquam euincit. Sunt qui sepiam quoque polyporum more, colorem sibi contrahere similem lo co in quo uersatur, confirment. Morsu non ledit sepia, sed noxia quaedam sanies è corpore eius effluit. Sepia, inquit Diphilus, elixa, tenera efficitur, ori grata, concoctu facilis &aluum leuiter mouet. In cibo dantur sepiae, cum oleo &sule &farina decoctae. Succum gignit sepia, qui sanguinem extenuet, &haemorrhoidum fluxum proritet. Sepiae coctae atramentum, inquit Dio scorides, aegre concoquitur, &aluum emollit. Qua sepiae urinam mouent, A renumque pituitas extrahunt, ipsosque renes purgant.