Latin
FERENTIIS LIBER X
Edward Wotton, De differentiis animalium 522-2
Unproofread scanNot analysed yet
sepia latior est, uti modo diximus, lolligo longior, &toto corpore mollior quàm sepia. Praeterea gladiolus, qui in lolligine est arctior &cartilaginosior est quàm in sepia, quod sepium uocari diximus. Pinnulam habet non angustam adeo, sed latiorem quàm polypus aut sepia: neque per totum alueum circumactam, sed de medio orsam. Promuscidem habet eam quae in dextra parte est, longiorem. Bina habet uentris conceptacula, ut &alia, sed alterum minus ingluuiem imitatur. Atramentum illud suum suprà continet apud mutim, cum sepia infrà ad aluum habeat: idque non atrum, sec subrufum potius habet. Hoc metus causa emittit ut polypus. Quin &meD tus causa uolat lolligo, &longius alteque extra aquam sese effert. Lolligines euolare ex aqua traduntur, tanta nonnunquam multitudine, ut nauigia demergant. lolligo uolitans, tempestatem praenuntiat. Inter lolliginem marem &foeminam hoc interest, quod foemina intestina continet duo ue luti mammas: quae si aluo dissecta inspectes, facile uideris: mas omnino iis caret. Coeunt lolligines, ut de sepiis dictum est: pariuntque in alto. sola eInim ex hoc genere pelagia est lolligo: consertumque ac continuum iis onum quale sepiis est. Et uiuendi quoque spatium, ut sepiis breue: nam, exceptis paucis, bimatum non complent. Lolligo, ut Diphilo placet, concoctu facilior est quàm sepia, atque ori grata. Lolligine uero longe grandior est, qu lollius nominatur: quippe qui uel in cubita quinque excrescat.