Latin
FERENTIIS LIBER X
Edward Wotton, De differentiis animalium 523
Unproofread scanNot analysed yet
Facie quoque à lolligine dissidet: pars enim lollij quae exit in acutum, latior est: pin-E nulae etiam circundantes illae totum in lollio ambiunt, iunctae perpetuaeque, cum in lolligine partem aliquam relinquant. Colore subrufo est: dentem habet utrunque nigrum, &accipitris rostro figura non dissimilem, maiorem suprâ, infrà minorem. Discisso alueo uentriculus suillo similis uidebitur: pelagius est non alio modo quàm lolligo. Hoc in loco πευδὸς habetur, non τευθις in exemplaribus Graecis. 2 Lollius à lolligine an specie differat, an solo sexu, quod scilicet lollius mas sit, lolligo foemina, considerandum: uidebitur certe eadem species ex Aristotele tam lib. histor. 4, quàm quarto de part. CCXXVIII. De lepore marino. Cap. Olligini paruae similis est lepus marinus, ut Dioscorides author est: ut Luero alij, specie similis est cochleae tegmine nudatae. animal paruum, fe