Latin
525
Edward Wotton, De differentiis animalium 525-2
Unproofread scanNot analysed yet
riunt: cancris autem, qui operculum illud applicatum gerunt, in medio applicaminis ipsius: uerum iis quoque parte exteriore qua oua pariunt desi-F nit. Habent in hoc crustaceo genere mares tenues genitales meatus: foeminae uuluas membraneas ad intestinum, bifidas fissasque hinc atque inde, in quibus gignitur ouum. Foeminis enim huius generis, locus ouis deputatus, iuxta intestinum omnibus est. Et quam μότην, id est, mutem appellant amplius parciusue habent hęc omnia genera. Humida corpulentaque ea pars est: tenditque per eam mediam stomachus siue gula: esque parti proportionatur, quae in sanguineo genere cor appellatur. Quae crusta operiuntur, etiam olfactum sensus habere constat: odore enim escarum allectata, nonnunquam capiuntur: nullum crustatum uel uocem, uel sonum aliquem emittit naturalem. Coeunt crusta operta, ut locustae, astaci, &squillae &huiusmodi reliqua, more quadrupedum retro mingentium: scilicet ut foemi G na caudam supinam exponat: mas suam superponat &applicet. Coire solent ineunte uere iuxta terram: iam enim coitus omnium id genus uisus est: interdum etiam cum ficus maturescunt, coire incipiunt: cancri autem parte priore compulantur, sua illa opercula mutua consertione componentes: menbrum autem quod mas in foeminam inserat, nullum omnino habetur. Crustata ueluti locustae cum per coitum concoeperint, oua gerunt ferè tribus mensibus his, Maio, Iunio, &Iulio: tum deinde sub aluo in rugas oua deponunt, putamine duriusculo intecta: quo in loco more uermium augentur: incrementum enim eorum oua foris recipiunt, sicut piscium. Fit igitur locustarum ouum arenidum in partes octo deductum: totumque quasi species uuae consistit: fiunt autem oua maxima, non quae iuxta meatu, sed quae media sita sunt: minima quę nouissima continentur. Magnitudo minimis quam-H ta granis ficuum est: nec meatum ipsum ullla contingunt, sed per medium haerent cartilagineis quibusdam appendicibus quae per id tempus augentur, atque ouorum capaces redduntur: partus enim in iis quasi in sarmentis quibusdam recipitur. Locustae ad hunc pariunt modum: mox ubi ea sui corporis parte intra diem uigesimum maxime oua concoxerint, abigunt uniuersa, in idemque glomerata eodem modo quo foris congesta apparent: tum ex iis locustae proueniunt, intra diem maxime decimum quintum, &saepe minores quàm ut digiti magnitudinem expleant, capiuntur. Excludunt igitur oua ante arcturum: abigunt iam concocta atque absoluunt ab arcturo. A Squillae gibbae uterum menses circiter quatuor ferunt. Locustae asperis saxosisque proueniunt: astaci leuioribus. Neutrum genus limosa amat. Lito ra potius uernis hybernisque temporibus expetunt: conferunt se in altum aestate: uidelicet cum aliàs calorem, aliàs frigus persequuntur. Natant omnia suis caudis, celerrimeque retrorsum, pinnarum caudae adiunctarum beneficio.