Latin
FERENTIIS LIBER X
Edward Wotton, De differentiis animalium 525
Unproofread scanNot analysed yet
Aquam omnia eius generis ore accipiunt, E quam per partes illas asperiusculas, quas branchiarum specie conditas esse diximus, rursum egerunt: quae partes omnibus quidem insunt: sed locusta plures habet. Dentes omnibus primores bini, &in ore caruncula quędam linguae effigie constituta est: tum stomachus ori continuo iunctus, exiguus pro portione suorum corporum magnitudinis, &in cancris breuis adeo, ut protinus uenter os excipere uideatur. Hunc excipit uenter, in quo locustae &cancrorum nonnulli dentes alios habent: quoniam superiores illi non satis secare queant. Mox à uentre, intestinum simplex rectum, quod locustaceis &squillis rectâ in caudam finit, qua excrementa emittunt, &oua pa