Latin
54.1 to 54.5
Edward Wotton, De differentiis animalium 54.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Est autem crystallinus, candidus, splendescens, perspicuus, &ut dictum est, duriusculus, figura globuli leuiter compressi: at uitreus (qui in hoc à natura institutus est, ut sit crystallino familiare alimentum) liquidus est instar uitri ab igne liquefacti: albi uero coloris tantum habet, quan tum si intellexeris exiguum nigrum multo albo permistum, ut sit albedinis perfectio adulterata. Tunicam ἀμριβληφοειδ continet alia χρροειδὴς di cta, (quae re uera tunica est, &corporibus subiectis operculum) orta à tenuiore cerebri membrana illi cognomine. Vasa haec plurima, arterias scilicet &uenas in se habere conspicitur, quae &alimentum ἀμριβληστροειδεῖ praeB stent: &uincula illi seu sustentacula fiant. Caerulea haec multis in partibus est, tum fusca, tum etiam nigra. Circundat hanc, &tuetur tertia quaedam membrana durior, &quae subiectam sibi tunicam ab ossium duritie tueri possit. A crassiore cerebri membrana haec producta est, &apud iridis circu lum alteri membranae inferiori coniuncta. Porro iridis circulus ita se habet. Crystallinus ille humor (quem primum uidendi instrumentum esse di ximus) in uitreum humorem inseritur: &medius in ipso, quasi in aqua ue hitur, eodem prope modo quo sphaera globusue, cuius dimidium extra aquam promineat. Haec humorum connexio in crystallini medio hemisphęrio, in utroque humore circulum unum efficit. Locus hic terminus est, finisque ἀμ ριβληστοειδεῖ tunicae atque χρροιδεῖ: efficitque eodem loco suum utraque circuClum. Ad eundem hunc circulorum locum prope accedunt aliunde membranae praeterea duae, altera ἀπνθέρωσις, finisue est musculorum oculos mouentium, in duriorem illam tunicam inserta: altera à membrana caluariam am biente (περικράνιον Graeci uocant) producta est. Hęc colore alba est, &totum oculum cum ossibus contegit: desinit autem ad circulum eundem, ubi &reliquae oculi membranae: &ubi nigro oculi iungitur album. Locus hic si probe omnia dissecueris, diligenterque omnia perspexeris, circulos ostendet plures (nempe septem) sibi mutuo cohaerentes, &crassitudine, &colore uarios: ut appositissime à ueteribus harum rerum peritis, iridis nomen da tum illi sit. nonnulli autem &ῥέφανον, id est coronam uocarunt.