Latin
54.6 to 54.7
Edward Wotton, De differentiis animalium 54.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
At tunica illa tertia duriore, quam à crassa cerebri membrana oriri diximus, &quae D χρροdδ tunicam proxime circundat, ex iridis circulo producitur membrana alia, quae &dura est, ut sit crystallino humori operimentum, &ueluti propugnaculum aduersus ea quae extrinsecus occursura sint: &praetenuis simul atque alba, ne ullo pacto uisum impediat: densa adeo ac tenuis, (prae sertim in media sui parte) ut non aliter quàm cornu praetenue, &quamac curatissime derasum, splendorem transmittere possit: unde &nomen illi impositum est κερατοειδς, id est cornea. Est uero haec membrana quauis aranea tenuior candidiorque, &quouis speculo leuior magisque pellucida pariter ac dura. Quae proxima illi subest mollis est, uenosa, nigricas, &in medio pertusa. Oritur haec una cum cornea ex iridis circulis, à tenuiore illa tunica, quae χροειδὴς dicta est: corneamque sibi uicinam alit, ac eandem ne in crystallinum humorem concidat, prohibet. Membrana haec intus qua uitreo humori E proxima est, asperitatem quandam habet: extra uero qua corneum attingit, densior est: in medio autem sui qua pupilla est, perforatur.