Latin
Cap. CCXXXIIII
Edward Wotton, De differentiis animalium 542
Unproofread scanNot analysed yet
Balearicae quoque quas cauaticas uocari diximus: &quae in Liguriae alpibus pomatiae. Laudatae &ex insulis Caprearum. Syluestres autem, quas sesilos appellauimus, &uentrem &stomachum turbant: uomitiones excitant, &alF uum soluunt. Illyricis magnitudo praecipua est, Aphricanis foecunditas, Solitanis nobilitas, albae in Reatino agro nascuntur. Strabo cochleas praedicat Linusias. Cochleę quoque altiles ganeam impleuere: quę in eam magnitudinem perductae sunt, ut octoginta quadrantes caperent singularum calices: author est M. Varro. Cochleae crassum procreant succum: suntque durae &concoctu difficiles. Quae rotundae sunt, earum grandiores, carnosae sunt, uirusque habent, &choleram gignunt: at minores nonnullis in usu cibario sunt cum aceto mulso conditae rutaque uiridi &pipere. At uero qui eclinophori aut echinophori dicuntur, petadactylique, &quibus in acumen cla uicula intorquetur, graciliore quidem sunt carne, sed saturitatem citius qui aliae pariunt, stomachoque innatant. In cochleis marinis omnibus, quod collum uocatur suauius est: suntque, si cum terrestribus conferantur, leues, fra giles, bonique succi, nec facile corrumpuntur. Terrestres uero cochleae (quas limaces appellauimus) sicuti &aliae, duram habent carnem, concoctioni renitentem: quae tamen si recte concoquatur, uberrime alit, &meatus exiguos obstruit: qua de causa cum aceto &lasere ad esum condiri solent. Suc cus etiam ipsis inest, ut &aliis testatis, qui uentrem citet: qui si coquendo eximatur, reliqua caro aluum sistet, egregieque alit, &stomacho idonea est Et cochlearum cibus, inquit Plinius, stomacho medetur: in aqua eas subferuefieri intacto corpore earum oportet: mox in pruna torreri nihilo addito, atque ita è uino garoque sumi, praecipue Africanas. Nuper hoc compertum plurimis prodesse. Id quoque obseruant, ut numero impari sumant: uirus tamen earum grauitatem halitus facit. prosunt &sanguinem excreantibus dempta testa tritae, in aquae potu: asperitatem faucium &distillationes leniunt cochleae. Coqui debent in lacte: demptoque tantum terreno conteri, &in passo dari potui. Cochleae crudae tritae cum aquae tepidae cyathis tri bus si sorbeantur, tussim sedant. Et cochleę in cibos iis quos linquit animus, aut quorum alienatur mens: aut quibus uertigines sunt, ex passi cyathis tri bus singulae contritae cum sua testa &calefactae in potu datae diebus pluri mum nouem. Aliqui singulas primo die dedere: sequenti binas, tertio ternas, quarto duas, quinto unam: sic &suspiria emendant &uomicas.