Latin
543.1 to 543.4
Edward Wotton, De differentiis animalium 543.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cochleae uiuae corpus &pręsertim Africanae, cum aceto deuoratum stomachi doloA res mitigat: trita unà cum testa uino &myrrha, si exiguum inde bibatur, colli uesicaeque cruciatus sanat. Et cochleae nudae (de quibus diximus) in Africa maxime inueniuntur, utilissimae dysentericis. quinae combustae cum denarij pondere dimidij acatiae, exque eo cinere dantur cochlearia bina in uino myrtite aut quolibet austero, cum pari modo calidae. Cochleas bibi iubent exemptas testis tritasque treis in uini cyathis: sequenti die duas, tertia dic unam, ut stillicidia urinae emendent: testarum uero inanium cinerem, ad calculos pellendos. Cochleae in cibo sumptae accelerant partum: item conceptum impositae cum croco. Eaedem ex amilo &tragacantho illitae proflu uia sistunt. Prosunt &purgationibus sumptae in cibo: &uuluam auersam corrigunt cum medulla ceruina, ita ut uni cochleae denarij pondus adda tur &cyperi. Inflationes quoque uuluarum discutiunt exemptae testis, tritaeque cum rosaceo: ad hoc Astipaleicae maxime eliguntur: alio modo Africanae binae cum foeno Graeco, quod tribus digitis capiatur, additis mellis co chlearibus quatuor illinuntur, aluo prius irino succo perunctae. Sunt &minutae longaeque candidae cochleae passim oberrantes: eae arefactae sole in te gulis, tusaeque in farina, miscentur lomento aequis portionibus: candoremque &leuorem corpori afferunt. Scabendi desideria tollunt minutae &latę cum po lenta. Pręcipiunt &cochleę crudę carne tritam bibere ex aqua calida in tussi cruenta. Quartanis cochleae fluuiatiles mederi dicuntur in cibo recentes. Quidam ob id adseruant sale, ut dent tritas in potu. Ictibus scorpionum car nes fluuiatilium cochlearum resistunt crudae uel coctę: quidam ob id salsas C quoque adseruant: imponunt &ipsis plagis. Cochlearum terrestrium trium caro quamoptime trita adiectis uini nigri cyathis tribus, hepaticis bibenda datur calida: quam uim à totius substantiae proprietate habere eas docet Galenus: in febribus tamen cum aqua calida.