Latin
543.5 to 543.7
Edward Wotton, De differentiis animalium 543.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Capitis doloribus remedio sunt cochlearum, quae nudae inueniuntur nondum peractae, ablata capita, ex his duritia lapidea exempta (est autem ea calculi latitudine): quae alligantur &minutae illinuntur fronti tritae. Item limacis inter duas orbitas inuentae ossiculum per aurem cum ebore traiectum, uel in pellicula agnina adalliga tum, idem praestat: quod remedium pluribus semperque prodest. Inueniuntur in corniculis cochlearum harenaceae duritiae: eae dentitionem facilem pręstant adalligatae. Limacis quoque lapillum siue ossiculum quod inuenitur D in dorso adalligatum dentitioni prodesse confirmant. Cochleae quae sunt in usu cibi cum myrrha autem turris polline aurium dolores sanant. Item minuta &latae fracturis aurium illinuntur cum melle: è naribus fluentem sanguinem sistunt cochleae contritae fronti illitae. Et recentia uulnera conglutinant tusae &impositae, &nomas sistunt. Arundines &tela, quaeque alia extrahen da sunt corpori, cochleae ex iis quae gregatim folia sectantur contusae im positaeque cum testis: &eae quae manduntur exemptae testis. Cochleae unà cum testis tritae aqua intercute laborantibus, toti uentri, in arthriticis autem, articulis ipsis imponuntur, quousque sponte decidant: aegre nanque diuelli poterunt. Desiccant admodum, etiam si in alto crassus lentusque insederit humor. Quapropter idem agendum quoque in iis quae ex ictu orti sunt tu