Latin
Cap. CCXLII
Edward Wotton, De differentiis animalium 557-2
Unproofread scanNot analysed yet
nec tamen striatis, labris tenuibus: nunquam sine comite est, sed custo dem intra se continet, aut squillam paruam, aut cancelllum, pinnotherem D uocant &pinnophylacem: quo quidem custode priuata, perit breui tempore: neque enim absque mutua opera uiuere possunt. Pandit se pinna, luminibus orbum corpus intus minutis piscibus praebens. Assultant illi protinus: &ubi licentia audacia creuit, implent eam: hoc tempus speculatus index, morsu leui significat: tum admonita squillae morsu pinna, comprimit conchas, &quicquid inclusit, exanimat, partemque socio tribuit. Na1 scitur pinna in limosis arenosisque locis ex bysso, id est, uillo siue lana quadam pinnali, subrecta, semper radice innititur, neque sedem unquam mutare solet, neque euulsa uiuere potest. Quod ouum uocatur, semper habet, sed aliàs majus, aliàs minus. Pinnae copiosum praebent alimentum: uerum aegre &concoquuntur &digeruntur: urinam cient. Pinnae optimae sunt teLimosis herbo nellae, plenae carnosaeue, quae in limosis herbosisque uadis gignuntur: &uE sisque τιναιωbi mari dulcis aqua miscetur, &locis tranquillis ac uento carentibus: teδυν. neriores enim hic nascuntur, quàm ubi fluctibus agitantur. Grandioribus paruae: &quae uere &aestate capiuntur, aliis praestant: sunt enim &suauiores &pleniores.