Latin
Cap. CCXLII
Edward Wotton, De differentiis animalium 558
Unproofread scanNot analysed yet
Quae magnitudine media sunt, carnem quidem habent mollem, candidam ac dulcem: collum autem durum concoctu difficilem, corruptionique renitentem: collo nanque corpus reliquum facilius corrumpitur. Elixis assae duriores euadunt, praesertim si uino fuerint aspersae. Earum autem caro quae in uino &aceto maceratae sunt, mollior est, sed fla Concha mar tus generat. Pinnam esse concham illam celebrem in qua gignuntur mar garitifera. garitae nonnulli prodidere. Theophrastus in eo libro qui de lapidibus inscribitur, non pinnam, sed pinnae similem esse prodidit. Androsthenes uero, prorsus aliam, quae apud Indos berberi dicitur. Haec pectunculo forma Berberi, similis est, sed neque striata ut pectunculus, neque ita aspera: neque duas ue B ὀρβόρι. luti auriculas habet, quemadmodum pectunculus, sed unicam. Chares Mi tyleneus, ostreo similem concham esse prodit, sed oblongam &crassam, carne intus ampla, candida &odorata. In nostro mari, inquit Plinius, reperiri solebant margaritae: crebrius circa Bosphorum Thracium, rufę ac paruę in conchis quas myas appellant. at in Acarnania quae uocatur, pinna gignit. Quo apparet non uno genere conchae nasci: nam &luba tradit Arabicis concham esse similem pectini insecto, hirsutam echinorum modo: ipsum unionem in carne ipsa esse grandini similem. Indicus maxime has mittit occanus. In Britannia quoque paruas atque decolores nasci certum est. Praecipue autem laudantur circa Arabiam in Persico sinu maris rubri. 1 Ex bisso. ita legit Theodorus apud Aristotelem. sicuti etiam nostra habent exemplaria Graeca. uerum Athenaeus, ἐκ τῆς βυθοῦ haber, id est, ex profundo. 2. Quo pa cto in concha &generetur, &incrementum capiat margarita, uariae sunt authorum sen tentiae, ut uidere est apud Plinium &Athenaeum &Solinum. CCXLVI. Cap. De pectunculo. Ectunculus testacei generis biualuis est, testas habens fragiliores, scaPectunculus. bras, &quasi uirgulis quibusdam striatas. &reseratiles, ut quae altero Pecten. latere nodo ligantur. Binas in testis ueluti auriculas habet. Id quod ouum uocatur, non semper, sed uere continet: mox tempore procedente minuitur: demumque totum aboletur. Pectunculi inueniuntur &nigricantes, &H albi, &rufi. Nigricantes alij praeferunt, ut candidos alij: sed squalore trahunt rusum colorem: &locis quibusdam etiam defecerunt propter siccitates. lo cis arenosis sui ortus initia capiunt: celeri incremento augentur: quippe qui 6 anno perfici possint. Latent aliquandiu in arena. Latent fere &circa canis ortum, &magnis frigoribus: pectines admoto digito dehiscunt, mox com primunt ut cernentes. De ferramento quo capiuntur saepe exiliunt, ita ut uolare uideantur. Plinius, extra aquam, inquit, uolitant sagittae modo. Qui candidi sunt atque lati, dulciores habentur: sed candidi: duri: rufi, uirosi: uarij, mediocres sunt. Haec Xenocrates: Sed candidi molliores sunt Diphilo authore: neque uirosum quippiam habent, &aluum citant. Ex nigris autem A &rufis maiores, atque uerni sapore sunt iucundo. Pectunculi omnes facile concoquuntur, stomachoque &uentri grati sunt, si cimino &pipere condiantur. Pectunculi eò praestantiores sunt quo maiores, testaque magis concaua, &colore nigriores.