Latin
Cap. CCXLVII
Edward Wotton, De differentiis animalium 560
Unproofread scanNot analysed yet
planta. Quae enim holothuria uocantur atque pulmones &plura eiusmodi, alia in mari, parum à plantis differunt sua ipsa absolutione: uiuunt enim sine ullo manifesto sensu perinde ac plantae absolutae. In his tethya parum i sua natura à plantis differunt, ut uideantur plantae quaepiam marinae, aut fungi. propius tamen ad animalium naturam accedunt quàm spongia. In hoc certe cum plantis conuenit: quia non nisi adhaerendo uiuit. sed cum aliquid habeat carnis, sensum aliquem habere uideri potest: sed olfactum ta F men minime habere cernitur. Inter testata, tethya peculiarem sortita sunt naturam: his enim solis corpus totum tegumento includitur, nequaquam 2 striato, sed lęui: cuius durities inter testam &corium est, adeo ut modo praeduri bubuli tergoris secetur. Adhaeret id genus saxis sua testa: duoque seposita inter se foramina exigua admodum habet, &uisum uix patientia, quibus humorem cibo accommodatum accipit: &quantum humoris remaneat, reddit: alterum scilicet &quasi os sit, alterum uero ueluti excrementi ostium: excrementum enim in eo nullum spectatur manifestum, quale in caeteris ostreis uel echineum, uel quod appellant papauer continetur: sed neque quod ouum appellatur, in eo ullo tempore minuitur aperte aut augetur. Dissecto, primum membrana carnosum ambiens partem ostenditur, qua uertibuli caro ipsa continetur, nulli è caeteris similis, in omnibus tamen sui generis eadem. Adhaeret caro haec utroque ex latete membranae circum-G danti &corio: &qua adhaeret, arctius utranque in partem est tethyon, uidelicet ad meatus illos duos, quorum alter crassior, alter tenuior est. Cauum intus utrinque exiguo quodam interueniente continuo, in quo uitae principium continetur: humorque in altero cauo consistere solitus est. Tota corpo ris eorum natura carnosa est. nam pars alia quę uel instrumentalis uel sensualis sit, nulla omnino percipitur: color tethyis aut pallidus aut rubidus est. Tangentium manus qualitate quadam ita afficiuntur, ut uix elui possit. Generantur in rimis aut cauernis saxorum, maxime uero in coeno, &litoribus quae phyco algaue marina abundent. Inueniuntur &in musco ma 3 rino, aut aliis in herbis foliisue marinis. Praestantissima in Smyrna Asię: in H Aegypto nulla inueniuntur. plurimum dant alimenti, renibus prosunt &stomachicis, tenasmumque patientibus atque ischiadicis. Lateris dolo4 res leniunt tethya similia ostreae in cibo sumpta: torminibus &inflationi bus succurrunt: cachecticis quorum corpus macie conficitur, tethya utilia sunt cum ruta ac melle. 1 In his tethya, &c. Theodorus modo uertibulum uertit, modo callus. 2 Hęc (ut zoophyta alia) inter testacea numerat Aristoteles, non quòd testa includuntur silicea: sed (ut equidem arbitror) quia minimum habent &sensus &motus, quemad modum testata. Praeterea nihil duri intra se continent, quod aut osseum aut cartilagineum sit, sed mollia penitus sunt: ortusque sui initia à limo solo habent ut testacea: ideoInque testatis natura similima. Et quidem Plinius tethya ostreae similia dixit.