Latin
Cap. CCXLVII
Edward Wotton, De differentiis animalium 559-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. CCXLVII. COncharum è genere sunt dactyli unguesue ab humanorum unguiun Osimilitudine appellati. binis clauditur unguis ualuibus leuibus, frag libusque, uerum utroque latere connexis. Exigua corporis parte extat: reli C quo autem toto corpore, perinde ac in cubili occulitur. Ad strepitum se sub trahit, inferiusque subsidit, quoties ferramentum sentiat. Permanet immobilis in locis arenosis, nulla innixus radice: qui si è testa euellatur, uiuere ne quit. Ex his mares alij donacas, alij aulos uocant: foeminas onychas, mares liuidas quasdam ceu uirgas in testa continent, coloremque habent caeleste Dulciores foeminę sunt, &unicolores: urinam mares mouent, calculosos iuuant, &quicunque aliàs difficulter urinam reddunt. Dactylis natura, inquit Plinius, in tenebris remoto lumine alio fulgore clarere: &quanto magis hu morem habeant, lucere etiam in ore mandentium: lucere in manibus, atque etiam in solo atque ueste decidentibus guttis. proprium hoc solenibus atque purpuris est, quod cum in iusculo coquuntur, id crassius reddant. Copiosum, D sed malum succum procreant solenes &glutinosum. Innocui maxime si cum sale edantur &aceto nam cum oleo &sale deteriores sunt. Quo granI diores eò praestantiores sunt, uigent aestate maxime. Conchę longę carnes inquit Plinius, ex mulso potae cum aquae pari modo iocineris doloribus prosunt: aut si febres sint, ex aqua mulsa. Pernae concharum generis circa Pon tias insulas frequentissimae. Stant ueluti suillo crure longo in arena defixae, hiantesque qua limpitudo est, pedali non minus spatio uenantur. Dentes in circuitu marginum habent pectinatim spissatos, intus pro spondylo grandis caro est. Testatorum genera haec traduntur. Conchae longae carnes, &c. Digitos, ut ego sane arbitror, conchas longas uocauit Plinius. De zoophytis, &primo de tethyis uertibulisue. CCXLVIII. Cap. CVnt animalia quaedam exclusa omnino iis quae in genera diuisimus: quae Oscilicet ancipiti natura sunt: neque enim in iis perfectum animal est, neque