Latin
Cap. CCXLVII
Edward Wotton, De differentiis animalium 562
Unproofread scanNot analysed yet
Locus hic Aristotelis mihi quidem suspectus est: neque sane uetus interpres cum exem plaribus nostris Graecis con uenit. men quoties libeat absolui, absolutumque uagari quoddam urticarum ge-E nus notatum est, quod &echinos &pectunculos in quos offenderit, corro dit. Quae enim in cauis sinuosisque adhaerent, nunquam à saxis absoluuntur: quae uero in saxorum planis marginibus uiuunt, absolutae sedibus uagantur. Duplex genus percipitur urticarum: alterum corpore paruo, quod cibo aptum est: alterum maiusculo duroque, quale circa Euboiae Chalcidem gigni scimus. Sunt omnes hybernis mensibus carne constante atque rigidiuscula: quamobrem per id tempus capiuntur, ciboque idoneę sunt.