Latin
Cap. CCXLVII
Edward Wotton, De differentiis animalium 563
Unproofread scanNot analysed yet
At aestate deteriores fiunt: praemadent enim &marcent, ut si tetigeris, facile dis cerpantur atque dispereant. Denique nulla tantisper euelli integra potest: ac aestus impatientia, saxa subire interius solent. Vrticis idem gignendi mo F dus est, atque iis quae testa includuntur. Mordent urticae non ore, sed tactu totius corporis: uis enim in his pruritu mordax, eademque quae terrestris urticae. Vrtica (ut author est Diphilus) &uentri &stomacho grata est, aluum atque urinam ciet, parciusque nutrit: ut uero Xenocrates tradit, urticae gustui suaues, sed stomacho admodum ingratae sunt. Assae elixis ad aluum mouendam magis idoneae: quae lapillis adhaerent, urinam magis cient: quę passo aut uino mulso condiuntur, facile concoquuntur, aluumque mouent: quae autem coquuntur in passo unà cum oleo, lubricum quidem illud retinent, aluumque cient: sed uentrem replent, &difficulter in uentriculo con ficiuntur. Vrticam marinam in uino potam calculosis prodesse aiunt. In oleo coquuntur urticae: quo ne pili renascuntur, nonnulli sunt usi.