Latin
Cap. CCLI
Edward Wotton, De differentiis animalium 564
Unproofread scanNot analysed yet
Spongiarum tria genera accipimus: sunt nanque aliae rarae, alia spissae, aliae quas nominant achilleas. In genere illo spisso quae praedurae sunt atque asperae, hirci nomine tragi nuncupantur: minus spissum &mollius manos. Tertium quod achilleum uocatur tenuissimum &spississimum &2 ualidissimum est. Genus hoc inuentum perquàm rarum est. Ex hoc penicilli 3 Mollissimum uero genus spongiarum penicilli. Trogus author est penici los mollissimos circa Lyciam nasci in alto, unde ablatae sunt spongiae. Si e B nim euenerit forte ut spongia cum euellitur, abrumpatur: residuo item na scitur &completur. Magnitudine amplissima sunt solutae illae &rarae spongiae: sed mollissimae spissae &tenuissimae, quae scilicet altis tranquillisque na scuntur gurgitibus: flatus enim ac tempestates, spongias quoque ut caetera altilia, reddunt duriores, &incrementum impediunt. Genus item aliud est, quod nomen aplysias inde accepit, quòd elui non possit: habet hoc amplio res illos meatus, sed reliquo corpore densum est: nihilo tamen densius quàm quae ante numerauimus genera, quanquam lentius est, &ex toto pulmoni similis: pessimum omnium hoc genus est. Sensum id genus habere diuque uiuere inter omnes praecipue conuenit: cognosci prae caeteris spongiis eo fa cile potest documento, quòd cum illae albicent, limo inter lauandum subsi C dente, id semper nigrorem ostendit. Quidam spongias ita distinguunt, alias ex his mares existimauere tenui fistula spissioresque: quarum quae duriores sunt, tragos appellant: alias foeminas, maioribus fistulis ac perpetuis. Medici inscitia quadam ad duo nomina eas redegere: Africanas, quarum firmius sit robur: Rhodiacansque, ad fouendum molliores. Nunc autem mollissimae circa muros Antiphelli urbis reperiuntur. Spongia noua non sicut lana aut linamentum materia duntaxat est, qua applicantur medicamenta ad irrigationes idonea, sed &manifeste desiccat, uulneraque enaema conglutinat (si noua sit, &maris odorem adhuc referat) si eam cum aqua aut uino aut posca pro corporis ratione imponas. Quòd si uetus sit, &maris odorem amiserit, non aeque desiccat: immo inutilem esse sentit Dioscorides D Mollissimum genus earum penicilli oculorum tumores leuant ex mulso impositi: item abstergendae lippitudini utilissimi. Imponuntur spongiae ipsae epiphoris ex posca: ex aceto calido ad capitis dolores. De cętero recentes discutiunt, molliunt, mitigant: ueteres conglutinant uulnera, inquit Plinius Vsus earum ad abstergenda, fouenda, operienda à fotu dum aliud imponatur: ulcera quoque humida &senilia impositae siccant. Fracturae &uulnera spongiis utilissime fouentur: sanguis rapitur in secando, ut curatio perspici possit. Et ipsae uulnerum inflammationibus imponuntur, nunc siccae, nunc ex aceto inspersae, nunc è uino, nunc ex aqua frigida: ex aqua uero cae lesti impositae, secta recentia non patiuntur intumescere. Imponuntur &integris partibus, sed fluxione occulta laborantibus quae discutienda sit: &Quonammodo candidi fiant docent Plinius &Dioscorides. Τράγος, Tragus, Μανός. Manos. Achillea spongia. Penicillus. Aplysia. Τὸ συνολον πλθυμονῶδις. Tragus.