Latin
566.1 to 566.3
Edward Wotton, De differentiis animalium 566.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
iis, quae apostemata uocant, melle decocto perunctis. Item articulis aliàs ace-E to salso madidae, aliàs è posca, in uulnerum curatione &succidae lanae uicem implent. Differentia haec, quòd lanae emolliunt, spongiae coercent, rapiuntque uitia ulcerum. Circunligantur &hydropicis siccae, uel ex aqua tepida poscanue. Imponuntur &iis morbis quos uaporari oporteat, feruenti ex aqua perfusae expressaeque inter duas tabulas. Sic &impositae stomacho prosunt, &in febri contra nimios ardores. Sed spleneticis è posca, ignibus sacris ex aceto: imponi oportet sic, ut sanas quoque partes spatiose operiant. Liuorem ab ictu recentem ex aqua salsa calida saepius mutata tollunt: testium tumo rem doloremque ex posca. Songia usta acris est, uimque habet digerendi. Cum bitumine aut pice cremata, sanguinis cruptiones in uulneribus cohibet, praesertim si feruens apponatur. Aliqui raras tantum ad hoc cum pice urunt: F &oculorum causa comburuntur in cruda olla figulini operis, plurimum proficiente eo cinere contra scabricias genarum excrescentesque carnes, &quicquid opus sit ibi destringere, spissare, explere: utilius in eo usu lauare cinerem. 1 Quod multo difficilius, &c. Quanta cum difficultate, quantoque periculo colliguntur spongiae: &quibus modis auelluntur, ostendit Oppianus lib. 5 de piscibus. Tenuissimum, λεπτότατν: fortasse (minimum) uerti potuisset: quanquam Plinius tenue etiam dixit, uel intelligitur tenuissimum, id est, tenuibus fistulis, ut legitur apud Dio scoridem λεπτόφητον. Ex hoc penicilli. Ex hoc spongiarum genere fiebant penicilli uulnerarij, quibus scilicet uulnera ulceraue stipabant abstergebantque, ut clarissime explicat Plautus in Rudente, Ego iam te hic itidem, quasi penicillus nouus exu gere solet, ni hunc amittis, exugebo quicquid humoris tibi est. CCLII. Epilogus seu caput PRaeter haec quae diximus animalia, sunt purgamenta aliqua relatu indi gna, &algis potius annumeranda quàm animalibus. Chrysippus quoque philosophus tradidit phryganion adalligatum remedio esse quartanis: quod esset animal, nec ipse descripsit, nec nos inuenimus qui nouisset.