Latin
Cap. XIX
Edward Wotton, De differentiis animalium 62
Unproofread scanNot analysed yet
Musculorum &νευρώσεις tendines nominantur, in quos scilicet musculi desinunt: mista autem eorum natura est, &media inter ligamentum &neruum. Horum quidam adec efficiuntur tenues, ut membranę potius uideantur. Facile autem dignoscuntur: nam si hos clara luce penitius inspicias, fibras quasdam intercurrentes ostendent. G Neruus, νευρον. horum sectionem in uniuersa corporis membra ostendit accuratissime Galenus lib. de usu partium, &de neruorum dissectione. Notat Aristoteles è cerebro exoriri meatus duos neruosos ualidos, qui per ipsas oculorum sedes, pertendentes in superiores χαυλιόδοντας finiunt: cum alioqui sentiat neruorum originem à corde, non à cerebro duci. H Ligamentum, συνδεσμος: haec uel neruorum nomine uo cant Aristoteles &Plinius. Sunt &alij ligamentorum usus, ut uidere est apud Gale B num libro Anatomices primo. A Tendines, τίνοντες, ἤ ἀπνευρώσεις, tendones. De fibris. XX. Cap. Fibrae inter neruum &uenam suam habent naturam: &nonnullae hu Emorem, saniem appellatum continent. tendunt à neruis ad uenas, ac