Latin
Cap. XIX
Edward Wotton, De differentiis animalium 62-2
Unproofread scanNot analysed yet
inde ad neruos. In corde item fibrae sunt, quales in musculis cernimus, quibus caro circumhaeret: caeterum non est idem fibrarum genus, sed quae in musculis habentur, neruorum ac ligamentorum sunt particulae. Cordis propria quaedam est fibrarum species, aeque scilicet ac uenarum tunicae atque arteriarum: itemque intestinorum, uentriculi, uteri, &uesicae utriusque: li cet enim in iis membris, propriam quandam uidere carnem suis ipsorum C fibris circunnascentem. Aliud item genus fibrarum est, quod consistere in sanguine solet, quanquam non cuiusque animalis: spissari autem sanguis non potest, si id genus fibrarum detrahatur, ut dictum est: spissatur uero si non detrahatur. Genus id ergo fibrarum, tametsi maiore ex parte in sanguine animalium inest, tamen cerui, procis &bubali, &aliorum quorundam sanguini deest: quocirca eorum sanguis non similiter atque cęterorum concrescit, sed ceruorum perinde ut leporum solet spissari: uidelicet non coitu firmiore, ut caeterorum, sed fluido, quale lac est quod iniecto coagulo coiuerit. Sanguis, uena, arteria, neruus, ligamentum, tendo &fibra, ita se habent. De ossibus. Cap. XXI. Ssa omnium animalis partium sunt durissima, maximeque terrestria. D Haec tanquam fundamentum quoddam ad uniuersi corporis molem