Latin
63.5 to 63.6
Edward Wotton, De differentiis animalium 63.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Os deinde est, cuius posterior pars cum caluariae osse, quod iuxta aurem habetur, anterior cum parte supercilij extrema ad paruum oculi angulum coniungitur: iugale appellari potest, Graeci ξυγεδιὰς dicunt. Inter caluariam, &ea quae superiorem maxillam H constituunt, os est quod à cunei similitudine σφινοειδὲς uocatur, &ueluti cu neus inseritur. hoc si inter superioris maxillae ossa numerabimus, quindecim numero erunt: uel ut aliis placet, octo: inter quę censentur, &genarum &narium ossa. Duodecim faciei ossa numerant alij. Maxillae inferioris non est os simplex: in summo nanque menti acumine, si coquitur, laxatur. Maxillis dentium genus inhaeret, os partim cauum, partim solidum &adeo firmum, ut solum inter ossa ferri aciem respuat: neque eandem penitus naturam quam caetera ossa habet. Caetera nanque in prima corporis constitutione omnia gignuntur, neque est quod post oriatur: at dentes post enascuntur. quo fit, ut cum deciderint, denuo possint oriri: solique dentes inter ossa, A tota uita crescunt. Dentes omnes in suorum ossium concauis infiguntur. Et ossa ipsa quibus continentur dentes, Φάτνα: quae subeunt foramina, βόθεια dicuntur. &capitis ossa ita se habent. Spina longitudinem &rectitudinem continet animalium: haec ex uertebris quatuor &uiginti constat (excepte osse sacro) in homine scilicet: nam in reliquis, ex pluribus compacta est. Harum tota compago in ceruicis uertebras, &dorsi, &lumborum, &os sacrum (quod &os latum uocatur à nonnullis) diuiditur.