Latin
63.1 to 63.4
Edward Wotton, De differentiis animalium 63.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
hominis uero ossa, quae in ipso uel maxima sunt, caua &laxa inue E niuntur: ut qui leone musculos habeat longe imbecilliores. Atque haec quidem in omni animalium genere adeo seruat natura, ut non modo gressile nullum, sed ne uolucre quidem aut aquatile aliter habeat. quandoquidem aquilis densissima ac durissima sunt ossa: deinceps &accipitrum fero cioribus, circo, palumbario &similibus: gallinaceo uero, anatibus atque anseribus, laxa simul ac caua, leuisque ossium est substantia. Ossa uni tanquam principio sunt connexa, &omnia inter se aptata, unam continuant seriem, modo uenarum: nec est ullum os, (quod effatu dignum sit) quod seorsum ipsum per se maneat. Initium uero omnibus spina est: quae compacta ex uerrebris, a capite ad coxas porrigitur. Extat huic continuum capitis os rarum &rotundum, summis superimpositum uertebris: quod calua dicitur &caluaria, ex interiore parte concaua, extrinsecus gibba, utrinque leuis: cuius pars prior sinciput est, tenuissimum, infirmissimumque omnium capitis ossium, nouissimeque consistere solitum. Omnium enim ossium corporis, ul timum id concrescit &induratur, in homine duntaxat: cum tamen in caeteris animalibus discrimen ossium nullum sit, sed omnia perfecta iam inde à natiuitate proueniant. Caluaria ipsa non simili modo in quoquo genere animalium habetur: aliis enim osse continuo calua perficitur, μονέστον diSeptem nume cunt, ut cani: aliis compacto, ut homini. sex enim numerantur caluariae osrantur in libe sa, excepto etiam illo quod à cunei similitudine σφινοδιὰς dicitur. Sunt autem lo, qui εἰ σαγωhaec ab exterioribus partibus dura, ab interioribus, quibus inter se conneγὴ inscribitur. ctuntur, mollia. Caluariae pars serrata, suturae nomine significatur. Inue G πολυριόρφ αὐ in priore calua niuntur autem suturae in plerisque quinque: prima ad sinciput, σεφανιαῖα riae parte. dicta: altera per uerticem, ὀβολιαια: tertia per occipitium, λαβδοειδς: quae magna ex parte coniunguntur. Duae quas κροβαῖτας nominant, in utroque temporum singulae: hae super aures, tempora à superiore capitis parte discernunt. quae λαμβδοειδις dicitur, ad inferiora per uerticem tendens, occipitium à summo capite diducit. ὀβολιαῖα uero ab eodem uertice per medium caput ad frontem procedit: eaque modo sub imo capillo desinit, modo frontem ipsam secans, inter supercilia finitur.