Latin
66.1 to 66.4
Edward Wotton, De differentiis animalium 66.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
In utriusque scoptulorum parte gibba, ῥάχς, id est spina huic parti propria addita à natura est: quae paulatim superiore sui parte, qua scoptulorum ceruicem attingit, altius sese attollens, ossi alligatur, quod iugulum dicitur: idque efficit hic ossium nexus, quod ἀκρόμιον à Graecis uocatur: quòd simul esset &humeri articulo operimentum, ac propugnaculum: &prohiberet, ne humeri ossis caput sursum uersus, articulo excederet. Est &in scoptulo utroque, in inferiore capitis eius parte exiguus acutusque processus: qui cum anchorae aut coruini rostri similitudinem referat, ἄγκυροειδς à nonnullis, ab aliis κερακειδς nuncupatur: quandoquidem extrema eius pars uti coruinum rostrum extenditur. Haec ossa in hominibus quidem longius distant à pectoris ossibus, &huic parti quasi innatant. Quin &humerorum articuli à reliquis pectoris ossibus altius prominent: at in quadrupedibus, scoptula reliquis pectoris ossibus fere coniuncta sunt: ac proinde homini soli sunt humeri, caeteris armi. Lato huic scapularum ossi, quà definit pars illa, quàm ῥάχιν, id est spinam uocauimus, adnectitur iugulum, non inter durissima ossa numerandum: (sistulosum enim est) altero eius capite in eo quod posui, altero in exiguo sinu ossis pectoralis (quod σονον dicitur) insidet. Pars eius inferior qua pectoris ossi alligatur, crassior caeteris rotundiorque est: quae huic succedit, longe gracilior: procedens uero, quo propius lato scapu larum ossi sit, eo plenius latiusque &in exteriora curuatum est. Costae ab utroque latere sunt duodenae: rarissime nanque decimatertia costa in homine uisitur, atque hoc rarius undecim tantum. Hae primis partibus rotun dae &leniter quasi capitulatae, uertebrarum transuersis processibus, ibi quoque paulum insinuatis inhaerent. Inde patescunt, &in exteriorem partem recurrente, paulatim in cartilaginem degenerant: eaque parte rursus in interiora leniter flexae, committuntur: septem quidem cum osse pectoris, quod στορνον dicitur: octaua uero cum cartilaginis radice, quae ῥυφοειδὴς uocatur. reliquae autem quatuor in pectoris latera ad septum transuersum desinunt, quae caeteris etiam breuiores sunt. Quinque istae postremae nothae appellantur, suntque cartilagineae omnes: atque adeo ipsarum finis, exquisita car tilago est. Costis non una est, simplexque figura.