Latin
66.5 to 66.6
Edward Wotton, De differentiis animalium 66.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
nam in prioribus illis H quicquid cum pectoris osse committitur: non os est, sed in cartilaginem degenerat: &suprema costa, ea parte conspicitur maxima, qua spinę adnectitur: reliquae in medio, &ubi ad pectoris latus accesserint, latiores sunt, quae earum partes πλάται dicuntur: angustiores autem, qua spinae coniunguntur, &κωπία uocantur. Pectoris os, σονον à Graecis nominatum, à iugulo statim incipit, &per medium pectoris protensum ad praecordia ipsa molli cartilagine terminatur: (quae quidem cartilago triangula est, &à nonnullis ęφοειδὴς appellatur. )non unum os hoc est, sed ex pluribus ossibus constat: sunt autem numero septem, sicuti costae utrinque septenae, quae cum ipsis alligantur. Brachij ossa sunt, primum humerus: hic extremis utrinque capiA tibus tumidus: mollis, sine medulla, cartilaginosus: medius, teres, durus, medullosus, &in priorem, &exteriorem partem leniter gibbus. maximum omnium hoc os est, foemore excepto. Summa eius pars grandiusculum ha bet caput, &in eo tuberculum quoddam adnatum rotundum, quod scapu larum ossi inseritur: pars autem inferior in tubercula duo desinit inaequalia, inter quae sinus est: circa hunc cubitus mouetur.