Latin
68.1 to 68.4
Edward Wotton, De differentiis animalium 68.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
E coxarum ossibus foemina oriuntur, quae magnitudine caeteris praestant omnibus: quo E rum capita rotundiora etiam quàm humerorum sunt, cum illa ex caeteris rotundissima sint. Ad foemoris ceruicem oriuntur processus duo, φογαντῆρες dicti: quorum exteriorem, qui longe minor est, λλουὼν uocant: infra uero le niter patescens in duo tubercula à priore &à posteriore parte desinit, adec quidem grandia, ut uel capita possint appellari: eaque tibiae adnectuntur. Haec uero commissura osse paruo, rotundo, molli, cartilaginoso tegitur: pa tellam uocant. Tibia, ut ante dictum est, ex ossibus duobus constat. Etenim par omnia foemur humero: tibia cubito similis est, adeo ut habitus quoque &decor alterius ex altero cognoscatur. Horum uero alterum os ab exteriore parte supra positum est, quod sura nominatur: id breuius est (neque enim adeo protenditur, ut genu ipsum contingat) supraque tenuius, ad ipsos malleolos intumescit. Alterum a priore parte positum, cui tibiae nomen est, longius &in superiore parte plenius solum cum foemore com mittitur, sicut cum humero cubitus: eaque parte duplicem habet sinum, qua foemoris capita recipiat. Inter eos tibiae sinus neruosum quoddam car tilaginosimque eminet: quod inter foemoris capita illa, ueluti in imam quandam scissuram inseritur. Et hęc quoque ossa infra suprâque coniuncta, me dia, ut in cubito dehiscunt. Imae ab utroque latere tibiae suraeque partes, malleoli nuncupantur: iique gibbi &carnis omnino expertes prominent: intrinsecus uero caui sunt. Excipitur autem tibia infra primo pedis osse: quod nos talum, Graeci ἀφράγαλον uocant. à malleolis hic continetur ac con tegitur, ut cum ne tangere quidem possis. Huius pars illa quàm πφορον uocant, sursum uergit: posterior uero orbiculata est, &ad superiora potius spe ctat. Prior autem pars, rotundo quidem capite, cum eo osse connectitur, quod ad scaphae similitudinem σκαφοειδς nuncupatur. Huic subest os pedis maximum, quod ποναι, id est calcem, uocant, durum, sine medulla: eius pars qua ingredimur, leniter rotunda &latiuscula est: posterior quoque teretem figuram repraesentat, in posterioremque partem proiecta, tibiae rectitudinem admodum excedit. Ex partibus eius anterioribus, quae è regione magni digiti sita est, capiti ipsius tali subiacet: nec cum alio osse compulatur.