Latin
68.5 to 68.6
Edward Wotton, De differentiis animalium 68.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
quę uero minimo digito respondet, cum eo osse quod à tesserae similitudine κυβοειδς uocant, annectitur. κυβοιὰς autem à parte exteriore iuxta σκαφοδδὲς positum est. Tria deinceps ossa paruula inferiori σκαφοείδως parti adiungun H tur, cum quibus etiam exteriore ex parte κυβοειδὲς una porrigitur. Atque prima quidem pedis pars, quam τάρον uocant, haec septem continet ossa. Pars inde pedis inchoatur, quam Graeci πεδεν uocant: quae ex quinque ossibus constructa est. Post haec deinceps pedis digiti sunt, qui ex ternis interno diis omnes, ad eorum, quae in manuum digitis sunt similitudinem, constant, pollice tantum excepto: qui solus omnium ex duplici osse constitutus est. Itaque pedis ossa pleraque ad eorum quae in manu sunt similitudinem, instructa sunt: plantae, palmae, digiti digitis, sicuti &ungues unguibus respondent. Haec, ut arbitror, de ossibus ueluti rudimenta discentibus dicta satis sunto. Quòd si quod ossiculum alibi, utpote in corde, in naso, in A gutture, itemque in aliquo ex digitis, (ut quę à sesami similitudine σεβαμοειδὴ uocantur) aliudue eius generis deprehenditur, non necessarium arbitror hoc opere pertractare. F Spina, ῥάχις. Calua, uel caluaria, κρανίον. Totum capitis os etiam κεφαλῆς κύτος dicitur. Sutura, ῥαφὴ, ἢ ῥαφῆς. Sunt &aliae suturae, &in faciei ossibus, &quae communes sunt superioris maxillae &caluae: ut uidere licet apud Galenum lib. De ossib. &Celsum, &Introduct. Galeni.