Latin
Cap. XXII
Edward Wotton, De differentiis animalium 69-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XXII. Iusdem fere naturae cum osse cartilago est: &quemadmodum os prae Ecisum nunquam recrescit, ita &cartilago ablata nunquam reparatur. Differt autem ab osse pluris minorisque ratione: &uidetur quidem cartilago ex osse ligamentoque constare: utrique enim aliqua ex parte similis naturae est: uerum ligamento durior, sicuti osse mollior est. Et partes cartilaginosae membrorum articulis inseruntur, ueluti puluinar, ne attritu mutuo laedantur ossa. Terrestrium quae &sanguinem habent, &animal gignunt, cartilago nullo foramine hiscit: nec ossium more medullam continet. At uero aquatilium cartilagineis, quod per dorsum ossibus proportionatum tendit, cartilago est humorem in medullae speciem continens: &Plinius, cartilaginea medullam in spina habent, inquit. Gressilium, quae animal gignunt, auriculae, nares, extrema ossium nonnulla cartilagine constant. Priuatim uero quae in extrema ora est ossis, quod in medio pectore σανον uocatur, prope os uentriculi ἔιροις cartilago dicitur, &triquetra est. Vngues, ἐνυχυς. lingulae, o πλαι. Apud Celsum pro pedibus ipsis capiuntur ungulae. Chelae, &λα). Cornua. κέρατα. Ro strum, ῥύγχον ἡ ῥάμφος. De unquium ex ortu plura apud Pollucem. Cutis, διθρμα Pilus, θρίξ. Lana, ἔριον. Cortex, φωλίς Squama, λε. πίς. Pili.