Latin
Cap. XXII
Edward Wotton, De differentiis animalium 71
Unproofread scanNot analysed yet
De unguibus, ungulis, chelis, id est ungulis bisulcis, cornibus Cap. XXIII. &rostris. Vnt item alia partium genera, quae naturam nec eandem habent, quam Oea quę exposita sunt: nec longe ab iis remotam, ut ungues, ungulae, chelae, cornua: praeterea rostrum, quale datum auibus est: haec enim &flexilia &fissilia sunt: cum nullum os findi possit, sed fragile quodque habeatur. Colores cornuum, unguium, ungularum &chelarum, cutis pilorumque colorem sequuntur: etenim cutis nigrae, cornua nigra, &ungues ungulaeque nigrae oriuntur. Et candidae pari modo in colore respondent: mediis etiam medium eadem colorem praeferunt. At dentes naturam ossium aemulantur: quamobrem hominum nigrorum ut Aethiopum, atque similium den tes, ut ossa candent: ungues nigri, modo suae cutis apparent. Cornua parte plurima caua sunt ab radice, quatenus ambiunt os, quod ortum à capite, ca uo cornu inseritur, totumque implet: in mucronem tamen solidum &sim plicem exeunt. Adhaerent cornua cuti potius quàm ossi. Ceruino generi to ta solida &sparsa in ramos, &omnibus annis decidua, nisi castrentur: cum ex caeteris cornigeris nullum cornua amittat. Cornua quibusdam inesse di cimus, sed per similitudinem: cum nullum ex iis cornu officio fungatur: qualia cochleis data sunt ad praetentandum iter: quae enim iure cornua intelliguntur, gerunt quadrupedes uiuiparae ad uim, aut inferendam, aut de pellendam, quae uirium sunt officia: quod nulli ex caeteris quae cornua habere dicuntur, contingit. Vngues à neruis neruosisue ligamentis orti, iis G scilicet quae digitorum ossa continent, indurescunt. Habent autem ungues quibus digiti sunt: digiti uero iis sunt, quibus pedes articulis formati, excepto elephanto. ungues etiam in senectute, &defuncto augescunt, durioresque redduntur: &ungulae quoque maiores in senecta redduntur: quod idem rostris etiam auium euenit. Vngues praeterea nonnullis animalium adeo duritate degenerant, ut prae nimia duritudine nihilo ab ossibus differre uideantur. De pilis &cute, &quae his proportione respondent, scilicet cortice, squama, testa &crusta.