Latin
Cap. XXV
Edward Wotton, De differentiis animalium 75-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ecommunis est: nam &exanguia quoque suam quandam habent carnem, ut ostrea &testacea reliqua. In genere animalium sanguineo, caro, &quod carni simile est, omnibus ferè inter cutem &ossa, aut quae ossi propor tione respondent, continentur: estque caro ueluti molle fulcimentum &pin Caro, σάρ D guiusculum ossibus impositum, ornandi pariter &uelandi causa. aboletur, &in uenas fibrasque transit, quoties animal extenuatur &gracilescit: uertitur item in pingue, quoties pabuli copia suppetit. Sed carnis plures sunt species: primam quidem, quae syncera &absque fibris est, &proprie caro dicitur, nusquam in corpore per se inuenias: sed est perpetuo musculi pars Musculi, μῦες. Musculi autem reuera carnes sunt, potissimumque partes ipsorum mediae: nam extremis in finibus plurimi in magnos desinunt tendines. Est autem &carnis quoddam genus cuiusque uisceris proprium, quod parenchyma al Erasistrato dictum est: iecinoris enim, lienis, renum &pulmonis caro, simplicis cuiusdam naturę est, circa cuiusque uisceris arterias, uenas, &neruos crescens. Cordis simplex carnis natura non est: sed sunt in eo sui generis fiGlandula, aδὴν.