Latin
Cap. XXV
Edward Wotton, De differentiis animalium 76
Unproofread scanNot analysed yet
Αλὴν ⟨συστροφὴ σα κιόδης. παραστεται apud Polluci (nisi liber si mendosus) sunt meatus quibus desertur semen à testibus ad ὑρέθραν. Adeps &sebum (quod &seuum dicitur, brae, quales in musculis cernimus, quibus caro circumhaeret. Est &uentricu-E li, intestinorum, uteri, uesicae utriusque propria quaedam caro, quae suis ipsorum fibris circunnascitur. Lingua praeterea substantiam quandam habet sibi propriam: est enim rarior fungosiorue eius caro, &minus habens sanguinis, quàm sit musculorum. Neque enim eandem penitus formam habent haec carnis genera. Musculorum nanque caro rubicundior est ac mol lior, quàm uentriculi aut uuluae, uesicaeue aut intestinorum: cordis autem durior, &fibris magis uaria: musculi enim fibras habent positu simplici, &quae neruorum ligamentorumque sunt particulae, ut supra dictum est: cor dis autem propria fibrarum est species, quae situ sunt magis uario. De glandulis.