Latin
Cap. XXVIII
Edward Wotton, De differentiis animalium 78
Unproofread scanNot analysed yet
humiditate tamen &siccitate diffe runt inter se, cum sebum fragile usquequaque sit, nec ad ignem admotuntam facile liquescat, &cum refrixit, concrescat, ut ouis, ut caprae: adeps li quidior sit, hoc est, ad ignem facile liquescens, minimeque aptus durari, o leo longa uetustate incrassato similis, ut equi, ut suis. Locis etiam discre pant, adeps enim inter carnem cutemque solet consistere: sebum in fine carnis semper est. Itaque si ex hominibus quempiam incidas, qui uel graci les sint, &paruas uenas habeant, foeminam praecipue (ut quae &frigidioris B est naturae, &uitae magis desidiosae) adeps excidet, quam constat cuti ad in ternam eius membranam subnasci. Omentum omnibus adipe pingue scentibus adipeum est, sebo obesis sebale. Quae parte utraque dentata sunt, adipe pinguescunt: quae una, sebo. Generatur autem pinguedo omnis ex san guinis parte pinguiore, per tenueis uenas effusa, circa parteis animantis menbranosas ac neruosas: cui concretio ideo contingit, quod membranis adia cet: crasso nanque oleo est similis, eoque congelatur, ubi cum frigidis &exanguibus particulis coniungitur. At neque circa iecur coire potest (inquit Galenus) neque circa arterias uenasue aut cor: sed nec circa ullam aliam partem calidam. Renes autem ex uisceribus maxime pinguescunt, uerum dexter minus semper quàm sinister: &quanuis uehementer fuerint pingues, tamen aliquid fere mediis deest. Quę sebo pinguescunt, maxima pro parte magis quam quae adipe in renibus opimandis luxuriant, ac omnium praecipue oues: quippe quae renibus pingui obductis intereant, quod uber tate pabuli fit. Plerisque animalium est pinguedo sine sensu: quam ob cau sam sues spirantes à muribus tradunt rosas. Animalia quaeuis aut intra car nem, aut seorsum pinguescunt. quibus autem pingue separatum non est, ea minus per uentrem omentumque pinguescunt, ut anguillae: paucum est e nim eis pingue in omento. Plurima tamen pars animalium uentre pingue scit, &praecipue quae parum se moueant: est nanque uitae magis desidiosa eiusmodi nota. Minus esse foecunda, quae admodum pinguescunt, siue ma res sint, siue foeminae notum est.