Latin
Cap. XXIX
Edward Wotton, De differentiis animalium 78-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XXIX. De medulla. AEdullae rationem iis addere debemus: nam ea quoque humidis ad MInumeranda generibus in nonnullis sanguineis animalibus est: hu mida est enim, &propemodum fluxilis. Maxime uero mollem ipsius substantiam adsimilare pinguedini possis: nam cum nouellis adhuc animalibus medulla cruenta admodum sit, aetate prouectis, ut adipe piguescentibus, adipi similis est &albescens: sic sebo deputatis generibus, sebum prę se fert. Quod in spinae ossibus continetur, colorem habet medullae similem νοτιαῖον μνελὸν, id est spinalem medullam uocant. Est porro spinalis medullcerebro continua, ac eiusdem cum eo substantiae, nisi quòd compactior multo πιμελὴ καὶ σέαρ. Pinguetudo con mune nomen est Latinis aut pinguedo. Sebum, σέαρ. Adeps, πιμελή. Huius causa redditur ab Aristotele lib. De part. animalium 2. Medulla, μνελός. Νοτιαῖος, μνελὸς, ἤ σπονδιλιῶν. sit &durior, potissimum in infernis spinae sinibus: quanto enim ab cere E bro abscedit, tanto magis durescit. Eandem uero esse ei naturam, quam cerebro colligunt (inquit Plinius) quoniam praetenui eius membrana modo incisa statim expiretur.