Latin
Cap. XXXVII
Edward Wotton, De differentiis animalium 86-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XXXVII. EX omnibus uitae muneribus, animalium quibusdam nihil praeter gene H Erationem inesse percipitur: quaedam uero non tantum procreandi officio suis quodque temporibus funguntur, sed in enutrienda etiam prole laborant. atque horum quaedam cum hoc perfecerint, nullam insuper cum prole seruant societatem, sed sibi tantum uiuunt: alia uero ciuilius agunt cum prole. Prima igitur pars uitae animalium, in officio procreandi consistit: altera in alendo: in his enim duobus studium omnium uitaque uersatur. charum enim euique suaueque contingit, quod per naturam habetur: sequunturque omnia eam uoluptatem quae secundum naturam est. Sunt autem generationes animalium multae ac uariae: hoc enim commune animalia cum stirpibus habent, quòd alia semine, alia sponte naturae oriantur, nullo A cognationis semine antecedente: quorum alia humo aut stirpe putrescen te consistunt, ut plura insecta generantur: alia ex rore, qui frondibus insi dat, ut erucae: alia à limo, ut testacea: alia in animalibus ipsis excrementisque partium gignuntur.